

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 3: Versus 8
Fecit quoque domum,etc. Oraculum ubi erat arca viginti cubitos habebat in longitudine, latitudine, altitudine, id est per quadrum: quia in superna patria ubi regem in decore suo vident sancti, sola charitas divinae et supernae gratiae per omnia fulget. Unde in sequentibus:Laminis aureis texit eam[III Reg. 6.], id est, moenia supernae civitatis gratia charitatis implevit.Talentis sexcentis,etc. In talentis ponderis perfectio quae charitatis perfectionem exprimit, sicut perfectio senarii per quem centenarius multiplicatur, ut fiant sexcenti.